monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 41 > Ioannes, 12 > sectio 4 > Iudices, 6 > PRAEFATIO. > Proverbia, 7 > 36 > sectio 8 > Matthaeus, 22 > 60 > sectio 23 > Regum I, 11 > 33 > LIBER DECIMUS. > Isaias, 51 > sectio 24 > Ecclesiasticus, 16 > sectio 9 > 117 > Psalmi, 43 > 23
Beda, In Lucae Evang. Expositio, 6, XXII. <<<     >>> XXIV.

Beda Venerabilis, In Lucae Evangelium Expositio, 6, CAPUT XXIII.

1 Et surgens omnis multitudo eorum duxerunt illum ad Pilatum. Ut sermo Iesu compleretur, quem de sua morte praedixit: Tradetur enim gentibus, et illudetur, et flagellabitur, et conspuetur. Et postquam flagellaverint, occident eum [Luc. XVIII]. Gentibus quippe Romanos significat. Nam Pilatus Romanus erat, eumque in Iudaeam Romani praesidem miserant, cui crucifigendum tradunt Dominum Iudaei, qui se isto modo ab eius interfectione velut alienos facere cupiunt, ut non eorum innocentia, sed ut dementia monstretur.
2 Coeperunt autem accusare illum dicentes: Hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dare Caesari, et dicentem se Christum regem esse. Arguuntur impietatis Iudaei, quod accusantes Salvatorem ne falso quidem aliquid verisimile quod ei obiicere possint, inveniunt. Et ideo sicut Marcus dicit: convenientia eorum testimonia non erant [Marc. XIV]. Verum ipse ut nobis patientiae praebeat exemplum, sicut ante verberatus, sic et modo accusatus silet ac reticet.
3 Pilatus autem interrogavit eum dicens: Tu es rex Iudaeorum? At ille respondens ait: Tu dicis. Eodem verbo praesidi, quo et principibus sacerdotum respondet, ut propria sententia condemnentur. Et notandum quod duobus Domino obiectis, videlicet quod et tributa Caesari dare prohiberet, et se Christum regem diceret, Pilatus de uno regni verbo interrogandum putavit.
4 Potuit enim fieri ut illud Domini iudicium, quod ait: Reddite Caesari quae Caesaris sunt, et quae Dei sunt, Deo [Matt. XXII], etiam Pilatum audisse contigerit, ideoque causam hanc, quasi apertum invidorum mendacium nihili pendens, solum hoc quod nesciebat quaesitu dignum duxerit.
5 Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas: Nihil invenio causae in hoc homine. Hoc est quod ipse pridie quam pateretur inter alia discipulis ait: Venit enim princeps mundi huius, et in me non habet quidquam [Ioann. XIV]. Sed quia princeps mundi, hoc est Pilatus, eum absolvit, in quo nihil causae quam damnaret invenit, vide quid agant Iudaei, qui non aequitatis amore verum investigare, sed invidiae stimulo iustum damnare satagunt.
6 At illi invalescebant dicentes: Commovet populum, docens per universam Iudaeam, et incipiens a Galilaea usque huc. Hic accusantium sermo magis et eum qui accusatur innoxium, et eos qui. accusant docet esse perversos. Docuisse enim populum, et a pristini temporis ignavia docendo commovisse, talique actu a Galilaea usque ad Iudaeam, hoc est totam a fine usque ad finem, terram repromissionis pertransisse, non criminis, sed indicium constat esse virtutis.
7 Potuit namque aliquis amator Domini, sicut etiam fecit, eamdem sententiam laudis loco ponere, dicendo auditoribus bonis: Vos scitis quod factum est verbum per universam Iudaeam. Incipiens enim a Galilaea post baptismum, quod praedicavit Ioannes, Iesum a Nazareth, quomodo unxit eum Deus Spiritu sancto et virtute, qui pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Dominus erat cum illo.
8 Denique Pilatus neque interrogandum de hoc ratus Salvatorem, se magis ipsum nacta occasione, cupit ab eo iudicando liberum reddere. Nam sequitur:
9 Pilatus autem audiens Galilaeam, interrogavit si homo Galilaeus esset. Et ut cognovit quod de Herodis potestate est, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Ierosolymis erat illis diebus. Pilatus quidem, ne contra eum, quem insontem et propter invidiam traditum cognoverat, sententiam dare cogeretur, Herodi eum misit audiendum, ut ipse potius eum qui eius patriae Tetrarchus existebat, vel absolveret, vel puniret: verum divina Providentia, ne qua Iudaeis excusatio remaneret, quasi non ipsi, sed Romani Christum crucifixerint, Herodes quoque, qui natu et religione erat Iudaeus, cum exercitu suo quid de illo senserit est ostentare permissus.
10 Simul et impietas utriusque provinciae, Iudaeae scilicet, in qua natus, et Galilaeae, in qua nutritus est et conversatus, in eius necem conspirantis ostenditur.
11 Herodes autem visu Iesu gavisus est valde. Erat enim cupiens ex multo tempore videre illum, eo quod audiret multa de illo, et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri. Interrogabat autem illum multis sermonibus, at ipse nihil illi respondebat. Tacuit, et nihil fecit, quia nec illius crudelitas merebatur videre divina, et Dominus iactantiam declinabat.
12 Et fortasse in Herode omnes impii significantur, qui si legi non crediderint et prophetis, mirabilia Christi opera in Evangelio quoque videre non possint.
13 Stabant etiam principes sacerdotum et scribae constanter accusantes eum. Accusantibus se principibus sacerdotum et scribis, Dominus apud Pilatum pauca, apud Herodem nulla respondit, ne videlicet crimen diluens dimitteretur a praeside, et crucis utilitas differretur. Nam et iustum profecto erat ut Pilato qui invitus ferebat sententiam, aliqua in parte responderet: Herodem vero caeterosque Iudaeorum optimates, quia contra legis suae decreta innoxium condemnabant, indignos per omnia suo sermone duceret. Propter illa ergo, quamvis respondere noluit, ad hoc data est de Agno similitudo, ut in suo silentio non reus, sed innocens haberetur.
14 Ubi enim tacebat, quasi agnus toto pro grege immolandus patientiam praestabat; ubi vero respondebat, quasi pastor bonus, pro creditis sibi ovibus contra luporum latronumque insidias pugnabat.
15 Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo, et illusit indutum veste alba, et remisit ad Pilatum. Quod veste alba induitur, immaculatae dat indicia passionis, quoniam agnus Dei immaculatus totius mundi sit peccata ablaturus. Qui enim in veste alba spretus et illusus, ipse in casta carne est passus et sepultus. Aliter: quod hic alba, iuxta vero alios evangelistas purpurea vel coccinea veste indutus, illuditur, geminum martyrii genus, quo per sanctae Ecclesiae passiones adornatur, exprimit.
16 Quae et innocuam eiusdem Domini ac sponsi sui mortem mirata: Dilectus (inquit) meus, candidus, et rubicundus [Cant. V]. Candidus, scilicet actione, rubicundus sanguine. Et ipse variis membrorum suorum flosculis vernans, in pace lilia gignit, in bello rosas.
17 Et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die. Nam antea inimici erant ad invicem. Hoc nefandissimum Herodis et Pilati foedus, quod in occidendo Christo pepigerunt, hactenus eorum velut haereditario iure successores custodiunt, quando gentiles et Iudei sicut genere et religione, ita etiam mente dissidentes, in Christianis tamen persequendis, Christique in eis fide perimenda consentiunt.
18 Pilatus autem convocatis principibus sacerdotum, et magistratibus, et plebe, dixit ad eos. Quantum dimittendi Iesu studium gerat Pilatus, attende. Primo accusantibus sacerdotum principibus, nihil se in eo causae dicit invenisse. Deinde illis in coepto persistentibus, mittit ad Herodem, ut si vel ille quid in eo sceleris invenire possit, an forte dimittendum decernere velit, exploret.
19 Postremo et eius agnita voluntate, nec invento in Iesu facinore etiam plebis, cui unum dimittere per Pascha consueverat, sententiam quaerit. Iterum quoque ac tertio dimittere illum volens interrogat. Sed quo curiosius auxiliatorem dimittendi Iesum quem non reperit, quaerit: eo criminosiores eos quos unanimiter eius mortem desiderantes reperit, arguit:
20 Obtulistis mihi hunc hominem, quasi avertentem populum, et ecce ego coram vobis interrogans nullam causam invenio in homine isto ex his in quibus eum accusatis. Haec dicendo Pilatus, absolvit quidem Iesum, quem probavit insontem, sed ut implerentur Scripturae, quem absolvit iudicio, crucifixit mysterio.
21 Sed neque Herodes. Nam remisi vos ad illum, et ecce nihil dignum morte actum est ei. Audi, caece Iudaee, audi crudelis pagane. Pilatus ipse fatetur, neque se, neque Herodem dignum quid morte in Christo reperisse, sed tantum in occidendo vel illudendo innoxio alienae crudelitatis obtemperasse clamoribus. Pereant ergo scripta, quae tanto post tempore contra Christum composita, non illum apud Pilatum magicae artis accusatum, sed vos apud Dominum perfidiae et falsitatis accusandos esse demonstrant
22 Emendatum ergo illum dimittam. Flagris illum et ludibriis quantum ipsi iubetis, dummodo innoxium sanguinem non sitiatis, afficiam.
23 Necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum. Necesse habebat, non imperialis legis sanctione, sed annua gentis, cui per talia placere gaudebat, consuetudine devinctus.
24 Exclamavit autem simul universa turba, dicens: Tolle hunc, et dimitte nobis Barabbam, qui erat propter seditionem quamdam factam in civitate et homicidium, missus in carcerem. Haeret Iudaeis usque hodie sua petitio, quam tanto labore impetrarunt. Quia enim data sibi optione, pro Iesu latronem, pro salvatore interfectorem, pro datore vitae, elegerunt ademptorem, merito salutem vitamque perdiderunt, et latrociniis se ac seditionibus in tantum submerserunt, ut et patriam regnumque suum, quod plus Christo amavere, perdiderint, et hactenus eam quam vendidere, vel animae, vel corporis libertatem recipere non meruerint.
25 Iterum autem Pilatus locutus est ad illos, volens dimittere Iesum. At illi subclamabant dicentes: Crucifige, Crucifige eum. Quanta perfidorum crudelitas, quae non solum occidere innocentem, sed et pessimo genere mortis occidere, hoc est crucifigere desiderant! Pendentes enim in ligno crucifixi, clavis ad lignum pedibus manibusque confixi, producta morte necabantur, et diu vivebantur in cruce, non quia longior vita eligebatur, sed quia mors ipsa protendebatur, ne dolor citius finiretur.
26 Verum ipse de morte pessima occidit omnem mortem. Pessima enim erat, non intelligentibus Iudaeis. Nam a Domino electa erat. Ipsam enim crucem suam signum habiturus erat, ipsam crucem de diabolo superato, tanquam tropaeum in frontibus fidelium positurus, ut diceret Apostolus: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo [Galat. V].
27 Ille autem tertio dixit ad illos: Quid enim mali fecit iste? nullam causam mortis invenio in eo. Corripiam ergo illum, et dimittam. Hanc correptionem qua populo satisfacere, ne usque ad crucifigendum Salvatorem saevirent, summopere quaerebat, non modo eum obtulisse rogitando, sed etiam deridendo et flagellando nefandorum desideriis exhibuisse, et verba evangelistae Ioannis, et ipsa testatur columna cui alligatur. Ille qui solvere compeditos solet, plena Deo membra verberibus subdidit.
28 Quae videlicet columna in Ecclesia montis Sion posita dominici cruoris usque hodie cernentibus vestigia certa demonstrat. Sed haec licet agat Pilatus, quid insatiabilis sacrilegorum furor concupiscat, attende.
29 At illi instabant vocibus magnis, postulantes ut crufigeretur, et invalescebant voces eorum. Quia totam accusationem quam adversus Dominum detulerant, crebra ac sollicita Pilati interrogatione videbant evacuatam, tandem impudici ad solas se preces convertunt, ut quod criminando et quasi ratiocinando nequiverant, iam postulando et vociferando perficiant.
30 Quem exinde ordinem saeviendi, etiam beatorum martyrum persecutores tenuisse, satis ecclesiastica demonstrat historia.
31 Et Pilatus adiudicavit fieri petitionem eorum. Dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem, quem petebant. Iesum vero tradidit voluntati eorum. Latro seditiosus et homicidiorum auctor dimissus est populo Iudaeorum, id est, diabolus, qui iam olim patria lucis ob culpam superbiae depulsus, et in tenebrarum fuerat carcerem missus, atque ideo Iudaei pacem habere non possunt, quia seditionum principem quam Dominum eligere maluerunt.
32 Quia vero Barabbas, filius patris, vel filius magistri, eorum interpretatur, potest Antichristi typum gerere, quem illi quibus dicitur: Vos ex patre diabolo estis [Ioan. VIII], vero Dei Filio sunt praelaturi. Filius autem diaboli Antichristus, non ab ipso nascendo, sed sicut caeteri peccatores illum imitando vocatur.
33 Et cum ducerent eum, apprehenderunt Simonem quemdam Cyrenensem, venientem de villa, et imposuerunt illi crucem portare post Iesum. Ioannes evangelista narrat, ipsum Dominum sibi baiulasse crucem. Unde intelligitur primo a Domino crucem portatam, ac deinde Simoni quem forte exeuntes obvium habuerunt impositam, congruo satis ordine mysterii. Quia ipse passus est pro nobis, relinquens nobis exemplum ut sequamur vestigia eius [I Petr. II]. Qui bene crucem post Iesum portasse describitur, iuxta quod ipse praecipit: Et tollat crucem suam, et sequatur me [Matth. XVI]. Et quia Simon iste non Ierosolymita, sed Cyrenaeus esse perhibetur, Cyrene enim Libyae civitas est, sicut in Actibus apostolorum legimus, recte per eum populi gentium designantur.
34 Qui quondam peregrini et hospites testamentorum, nunc, obediendo fidei, cives sunt et domestici Dei. Et, sicut alibi dicitur: Haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi [Rom. VIII]. Unde pulchre Simon obediens Cyrene haeres interpretatur. Nec praetereundum quod Simon de villa venisse refertur. Villa enim Graece πάγος vocatur, a qua pagani nomen trahunt, eo quod a civitate Dei alieni et quasi urbanae sint conversationis ignari.
35 Sed de pago Simon egrediens, crucem portat post Iesum, cum populus nationum, paganis ritibus derelictis, vestigia dominicae passionis obedienter amplectitur.
36 Sequebatur autem illum multa turba populi, et mulierum, quae plangebant et lamentabantur eum. Conversus autem ad illas Iesus dixit. Multa simul turba crucem Domini, sed non una eademque mente sequebatur. Nam populus quidem, ut cuius mortem impetraverat, morientem laetus aspiceret; mulieres vero, ut quem vivere desiderabant, moriturum, morientem, et mortuum plorarent.
37 Non autem ideo solus mulierum planctus eum sequebatur, quia non innumerus etiam credentium virorum coetus de eius erat passione moestissimus, sed quia femineus, quasi contemptibilior sexus, liberius poterat praesentibus sacerdotum principibus et magistratibus quid contra eos senserit ostentare. Verum quia novit Dominus qui sunt eius, praetermissa iam furentis populi turba, ad amantes plangentesque se feminas oculos et ora convertit dicens:
38 Filiae Ierusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete, et super filios vestros. Ne me (inquit) moriturum lamentemini, cuius cita resurrectio mortem solvere potest, cuius mors et omnem mortem, et ipsum mortis destructura est auctorem. Vos potius ipsas, vestramque progeniem, ne in meae crucis ultionem cum perfidis aeterna morte damnemini, dignis lacrymarum fontibus abluite.
39 Notandumque cum filias Ierusalem appellat, quod non solae quae cum eo venerant a Galilaea, sed et eiusdem urbis cives ei mulieres adhaeserint. Et nunc quoque quasi immolandum Iesum duplex turba prosequitur, cum eius passionis historiam, alii tanquam risu dignas fabulas, alii lacrymantibus ut decet oculis legunt, audiunt, recolunt: eius carnis sanguinisque mysteria hi quasi viles communesque escas, illi pectore tanta re digno percipiunt.
40 Sed Dominus ubi cor contritum et humiliatum respicit, mox addita salutiferae compunctionis gratia, unde gratius, dulcius et blandus consolator irrogat.
41 Quia ecce venient dies, in quibus dicent: Beatae steriles et ventres qui non genuerunt, et ubera quae non lactaverunt. Tunc incipient dicere montibus: Cadite super nos; et collibus: Operite nos. Dies venturae a Romanis obsidionis et captivitatis significat. De quibus superius inter alia discipulis ait: Tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes.
42 Et paulo post: Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus [Matth. XXIV]. Quia et naturale est imminente capivitate, hostilique per agros urbesque clade fervente, cunctos qui evadere queant alta quaeque vel abdita, quibus abscondantur, refugia conquirere. Et specialiter refert Iosephus, insistentibus sibi Romanis, Iudaeos cavernas certatim montium, colliumque petisse speluncas.
43 Ita ut semetipsum testetur, munitione quodam destructae urbis Lotapatae in Speleo cum quadraginta comitibus proditum, inventum, atque ab hostibus captum. Potest autem et ex superfluo, quod beatificandos dicit steriles et non parientes, de his intelligi, qui se ipsos in utrolibet sexu castraverunt propter regnum coelorum. Montibus et collibus dici: Cadite super nos, et operite nos, cum quilibet suae fragilitatis memores, ingruente tentationum articulo sublimium quorumque, vel ipsa virginitate, vel martyrio, vel quacunque alia virtute virorum quaesierint exemplis, monitis et precibus defendi
44 Quia si viridi ligno haec faciunt, in ariao quid fiet? Viride lignum seipsum suosque electos, aridum vero impios et peccatores significat. Si ergo ipse, inquit, qui peccatum non feci, qui lignum vitae merito appellatus, fructus gratiae duodenos per singulos mentes affero, sine igne passionis a mundo non exeo, quid putas eos manere tormenti, qui fructibus vacui, ipsum insuper vitae lignum flammis dare non timent?
45 Si nunc est tempus ut incipiat iudicium de domo Dei, et omnes qui volunt pie vivere in Christo persecutionem patiuntur, qui finis eorum qui non credunt Evangelio Dei?
46 Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, ut interficerentur. Ut impleretur quod ait: Et cum iniquis deputatus est. Sed ille cum iniquis deputatus est in morte, ut iniquos iustificaret in resurrectione, qui cum in forma Dei esset, propter homines homo factus est, ut hominibus potestatem daret filios Dei fieri [Ioan. I].
47 Et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariae, ibi crucifixerunt eum. Extra urbem Ierusalem et extra portam loca erant in quibus truncabantur capita damnatorum, et Calvariae, id est decollatorum sumpsere nomen. Propterea autem ibi crucifixus est Dominus, ut ubi prius erat area damnatorum, erigerentur vexilla martyrii.
48 Et quomodo pro nobis maledictum crucis factus est, et flagellatus, et crucifixus, sic pro omnium salute quasi noxius inter noxios crucifigitur, ut ubi abundavit peccatum superabundet gratia. Qualiter sane Dominus in cruce sit positus, quidve eadem sacratissimi corporis positio regalis in se typi contineat, Sedulius in paschali carmine pulchre versibus dixit: Neve quis ignoret speciem crucis esse colendam, Quae Dominum portavit ovans ratione potenti, Quatuor inde plagas quadrati colligit orbis. Splendidus auctoris de vertice fulget Eous, Occiduo sacrae lambuntur sidere plantae. Arcton dextra tenet, medium laeva erigit axem, Cunctaque de membris vivit natura creantis, Et cruce complexum Christus regit undique mundum.
49 Moralem quoque sacrosanctae crucis figuram describit Apostolus, ubi ait: In charitate radicati et fundati, ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et longitudo, altitudo et profundum, cognoscere etiam supereminentem scientiae charitatem Christi Ephes. III). In latitudine quippe bona opera charitatis significat, in longitudine perseverantiam sanctae conversationis usque in finem, in altitudine spem coelestium praemiorum, in profundo inscrutabilia iudicia Dei, unde ista gratia in homines venit.
50 Et haec ita coaptantur sacramento crucis, ut in latitudine accipiatur transversum lignum quo extenduntur manus, propter operum significationem. In longitudine, ab ipso usque in terram, ubi totum corpus crucifixum stare videtur, quod significat persistere, hoc est longanimiter permanere. In latitudine, ab ipso transverso ligno sursum versus, quod ad caput eminet, propter exspectationem supernorum, ne illa opera bona atque in eis perseverantia propter beneficia Dei terrena ac temporalia facienda credantur, sed potius propter illud quod desuper sempiternum sperat fides, quae per dilectionem operatur.
51 In profundo autem pars illa ligni quae in terrae abdita defixa latet, sed inde consurgit illud omne quod eminet, sicut ex occulta Dei voluntate evocatur homo ad participationem tantae gratiae alius sic, alius autem sic, supereminentem vero scientiae charitatem Christi, eam profecto ubi pax illa est, quae praecellit omnem intellectum.
52 Et latrones unum a dextris, et alium a sinistris. Latrones qui cum Domino sunt hinc inde crucifixi significant eos qui sub fide et confessione Christi, vel agonem martyrii, vel quae continentiae arctioris instituta subeunt. Sed quotquot haec pro aeterna solum coelestique gloria gerunt, hi profecto dextri latronis merito et fide designantur.
53 At qui vel humanae laudis intuitu, vel qualibet minus digna intentione saeculo abrenuntiant, non immerito blasphematoris et sinistri latronis mentem et actus imitantur. De qualibus dicit Apostolus: Si tradidero corpus meum ut ardeam, si dedero omnes facultates meas in cibos pauperum, si alia multa fecero, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest [I Cor. XIII]. At vero, beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum [Matth. V].
54 Iesus autem dicebat: Pater, dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt. Quia Lucas per vituli typum sacerdotium Christi scribere disposuit, recte apud eum Dominus et pro persecutoribus suis iure sacerdotis intercedit, et eodem munere latroni confitenti paradisi ianuam pandit. Neque enim putandum est eum haec Patrem frustra orasse, sed in eis nimirum qui post eius passionem credidere quod orabat impetrasse. Notandum sane quod non pro eis qui, livoris ac superbiae stimulis accensi, quem Filium Dei intellexere crucifigere quam confiteri maluerunt, sed pro eis utique qui, zelum Dei habentes, sed non secundum scientiam [Rom. X], nesciere quod fecerunt [Luc. XXIII], Patri preces obtulerit. Sed et Ioannes apostolus dicit: Est peccatum ad mortem, non pro illo dico ut roget quis [I Ioan. V]. Imitare ergo Dominum tuum, pro inimicis intercede, et si necdum potes, saltem cave ne contra illos orare praesumas.
55 Sic enim quotidianis profectibus auctus, et ad illud quandoque, Domino iuvante, pervenies, ut etiam pro illis intercedere possis.
56 Dividentes vestimenta eius, miserunt sortes. Et stabat populus spectans. Haec Evangelista Ioannes plenius exponit, quia scilicet milites caetera in quatuor partes iuxta suum numerum dividentes, de tunica quae inconsutilis erat desuper contexta per totum, sortem miserunt. Quadripartita autem vestis Domini quadripartitam eius figuravit Ecclesiam, toto scilicet, qui quatuor partibus constat, terrarum orbe diffusam, et omnibus eisdem partibus aequaliter, id est, concorditer, distributam.
57 Tunica vero illa sortita omnium partium significat unitatem, quae charitatis vinculo continetur. Si enim charitas, iuxta Apostolum, et supereminentiorem habet viam, et supereminet scientiae, et super omnia praecepta est [Ephes. III], merito vestis qua significatur desuper contexta perhibetur. In sorte autem quid, nisi Dei gratia commendata est?
58 Sic quippe in uno ad omnes pervenit, cum sors omnibus placuit, quia et Dei gratia in unitate ad omnes pervenit, et cum sors mittitur, non personae cuiusque vel meritis, sed occulto Dei iudicio ceditur.
59 Et deridebant illum principes, cum eis dicentes: Alios salvos fecit, se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus. Etiam nolentes confitentur principes et populi Iudaeorum quod alios salvos fecerit. Itaque vestra vos condemnat sententia. Qui enim alios salvos fecit, utique si vellet seipsum salvare poterat. Se salvum faciat (inquiunt) si hic est Christus Dei electus. Imo ideo se salvum facere de cruce descendendo noluit, quia ipse est Christus Dei electus.
60 Nam qui ideo venit, ut pro nobis crucifigeretur, ideo seipsum salvare de cruce descendendo neglexit, quia cum caeteris peccatoribus etiam illos qui crucifixere salvare moriendo curavit.
61 Illudebant autem et milites accedentes, et acetum offerentes illi dicentes: Si tu es rex Iudaeorum, salvum te fac. Acetum ipsi erant Iudaei, degenerantes a vino patriarcharum et prophetarum. Quo, videlicet, aceto milites Dominum potaverunt, quem eorum suggestione morti tradiderunt. Et notandum, quod Iudaei vocabulum Christi et filii Dei Scripturae sibi auctoritate creditum blasphemantes irrident.
62 Milites vero ut pote Scripturarum nescii, non Christo Dei electo, sed regi Iudaeorum insultant.
63 Erat autem et superscriptio scripta super illum litteris Graecis et Latinis et Hebraicis: Hic est rex Iudaeorum. Pulchre titulus qui Christum regem testetur, non infra sed supra crucem ponitur, quia licet in cruce pro nobis hominis infirmitate dolebat, super crucem tamen regis maiestate fulgebat. Qui apte etiam, quia rex simul et sacerdos est, cum eximiam Patri suae carnis hostiam in altari crucis offerret, regis quoque qua praeditus erat titulo dignitatem praetendit, ut cunctis legere, hoc est audire et credere volentibus innotescat, quia suum per crucem non perdiderit, sed confirmarit potius et corroborarit imperium. Unde et Apostolus cum ignominiam crucis descripsisset, adiunxit: Propter quod et Deus illum exaltavit, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, etc. [Philipp. II]. Nam quod hoc nomen Hebraice, Graece et Latine scriptum erat, hoc est quod idem Apostolus subsecutus adnectit: Et omnis lingua confiteatur, quia Iesus Christus in gloria est Dei Patris [Ibid.]. Quantum vero ad litteram, hae tres linguae ibi prae caeteris eminebant.
64 Hebraea propter Iudaeos in lege gloriantes, Graeca propter gentium sapientes, Latina propter Romanos multis ac pene omnibus iam tunc gentibus imperantes. Velint nolint ergo Iudaei, omne mundi regnum, omnis mundana sapientia, omnia divinae legis sacramenta testantur, quia Iesus rex Iudaeorum est, hoc est imperator credentium et confitentium Deum.
65 Unus autem de his qui pendebant latronibus blasphemabat eum dicens: Si tu es Christus, salvum fac temetipsum et nos. Movet forte aliquos quomodo alii evangelistae dicant latrones qui crucifixi erant cum eo, conviciatos ei. Unus quidem eorum quando conviciatus est, secundum Lucae testimonium, alter et conspexit eum, et in Deum credidit.
66 Sed intelligamus eos breviter perstringentes hunc locum, pluralem numerum pro singulari posuisse. Sicut in Epistola ad Hebraeos legimus pluraliter dictum: Clauserunt ora leonum [Hebr. XI], cum solus Daniel significari intelligatur. Et pluraliter dictum: Secti sunt [Ibid.], cum de solo Isaia tradatur. In psalmo etiam quod dictum est: Astiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum [Psal. II], pluralem numerum pro singulari positum, in Actibus Apostolorum invenitur. Nam reges propter Herodem, principes propter Pilatum intellexerunt, qui testimonium eiusdem psalmi adhibuerunt. Quid autem usitatius (verbi gratia) quam ut dicat aliquis, Et rustici mihi insultant, etiam si unus insultet?
67 Respondens autem alter increpabat illum dicens: Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es. Et nos quidem iuste. Nam digna factis recipimus. Hic vero nihil mali gessit. Et dicebat ad Iesum: Domine, memento mei cum veneris in regnum tuum. Quis huius latronis animum non miretur? imo iuvantis cum Domini gratia quis digne miretur?
68 digna gratiarum actione veneretur? In cruce clavi manus eius pedesque ligaverant, nihil in eo a poenis liberum nisi cor et lingua remanserat, inspirante Deo totum illi obtulit, quod in se liberum invenit, ut iuxta hoc quod scriptum est: Corde crederet ad iustitiam, ore confiteretur ad salutem [Rom. X]. In corde autem fidelium tres summopere manere virtutes testatur Apostolus dicens: Nunc autem manet fides, spes, charitas [I Cor. XIII]. Quas cunctas subita repletus gratia et accepit latro et servavit in cruce.
69 Fidem namque habuit, qui regnaturum Dominum credidit, quem secum pariter morientem vidit. Spem habuit, qui regni eius aditum postulavit. Charitatem quoque in morte sua vivaciter tenuit, qui fratrem et collatronem pro simili scelere morientem et de iniquitate sua arguit, et ei vitam quam cognoverat praedicavit. Ille qui talis ad crucem venit ex culpa, ecce qualis a cruce recedit ex gratia.
70 Confitebatur Dominum quem videbat secum humana infirmitate morientem, quando negabant apostoli eum, quem miracula viderant divina virtute facientem.
71 Et dixit illi Iesus: Amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso. Pulcherrimum affectandae conversionis exemplum, quod tam cito latroni venia relaxatur, et uberior est gratia quam precatio. Semper enim plus Dominus tribuit quam rogatur. Ille enim rogabat, ut memor sui fuisset Dominus cum venisset in regnum suum.
72 Dominus autem ait: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso. Vita est enim esse cum Christo, quia ubi Christus, ibi regnum. Quidam duos latrones cum Domino crucifixos, duobus baptizatorum generibus coaptant. Quicunque enim baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus [Rom. VI]. Ambo namque similes crucifixi, sed unus in cruce blasphemiis peior, alter est confessione martyr effectus.
73 Quia per baptismum quo cum peccatores essemus abluimur, alii dum Deum in carne passum, fide, spe, et charitate laudant, coronantur; alii dum aut fidem aut opera baptismi habere renuunt, dono quod accepere privantur.
74 Erat autem fere hora sexta, et tenebrae factae sunt in universa terra usque in horam nonam, et obscuratus est sol. Clarissimum mundi lumen retraxit radios suos, ne aut pendentem videret Dominum, aut impii blasphemantes sua luce fruerentur. Et notandum quod Dominus sexta hora, hoc est recessuro a centro mundi sole crucifixus sit; diluculo autem, hoc est oriente iam sole, resurrectionis suae mysteria celebrarit. Statu enim temporis signavit quod effectu operis exhibuit.
75 Quia mortuus est propter peccata nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram [Rom. IV]. Nam et Adam peccante, scriptum est quod audierit vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem [Gen. III]. Post meridiem namque, inclinata luce fidei. Ad auram vero, refrigescente fervore charitatis: Deambulans autem audiebatur, quia ab homine peccante recesserat.
76 Rationis igitur ordo poscebat ut eodem temporis articulo quo tunc Adae peccanti obcluserat, nunc latroni poenitenti Dominus paradisi ianuam panderet.
77 Et velum templi scissum est medium. Hoc expirante Domino factum est, sicut Matthaeus, Marcusque contestantur, sed Lucas praeoccupando narravit. Volens enim miraculum miraculo adiungere, cum dixisset Sol obscuratus est, continuo subiungendum existimavit: Et velum templi scissum est medium. Scinditur autem velum templi, ut arcana testamenti et omnia legis sacramenta, quae prius tegebantur, appareant, atque ad populum transeant nationum.
78 Ante etenim dictum fuerat: Notus in Iudaea Deus, in Israel magnum nomen eius [Psal. LXXV]. Nunc auem: Exaltare super coelos, Deus, et super omnem (inquit) terram gloria tua [Psal. LVI]. Et in Evangelio prius dixit: In viam gentium ne abieritis [Matth. X]. Post passionem vero: Euntes docete omnes gentes [Matth. XXVIII].
79 Et clamans voce magna Iesus ait: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum; et haec dicens exspiravit. Patrem invocando Filium Dei se esse declarat. Spiritum vero commendando, non defectum suae virtutis, sed confidentiam eiusdem cum Patre potestatis insinuat. Amat enim dare gloriam Patri, ut nos aedificet gloriam dare Creatori.
80 Commendat itaque Patri spiritum, iuxta hoc quod delectato corde et exsultantibus spe resurgendi labiis, in alio psalmo loquitur: Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem [Psal. XV].
81 Videns autem centurio quod factum fuerat, glorificavit Deum dicens: Vere hic homo iustus erat. Non solus centurio glorificavit Deum, sed et milites qui cum eo erant custodientes Iesum (sicut Matthaeus scribit), viso terrae motu et his quae fiebant, timuerunt valde dicentes: Vere Dei Filius erat iste [Matth. XXVII]. Quanta ergo caecitas Iudaeorum, qui tot per Dominum virtutibus factis, tantis in morte eius apparentibus signis, credere respuerunt, et insensibiliores gentilibus Deum glorificare vel timere contempserunt. Unde merito per centurionem fides Ecclesiae designatur quae, velo mysteriorum coelestium per mortem Domini reserato, continuo Iesum et vere iustum hominem, et vere Dei Filium synagoga tacente confirmat.
82 Nam et ipsa summa centenaria, quae in flexu digitorum, sicut et supra memoratum est, de sinistra transit in dexteram, Ecclesiae sacramentis et fidei aptissime congruit, cui pro lege Evangelium creditum, pro terrae divitiis regnum est coeleste promissum.
83 Et omnis turba eorum qui simul aderant ad spectaculum istud, et videbant quae fiebant, percutientes pectora sua revertebantur. Quod percutiebant pectora, quia poenitentiae est et luctus indicium, potest dupliciter intelligi. Sive enim eum cuius vitam dilexerunt, iniuste occisum dolebant, seu cuius mortem se impetrasse meminerant, hunc in morte amplius glorificatum tremebant.
84 Sed sive haec, sive illa, sive utraque causa diversas in turba dissidentesque personas pectus tundere coegerit, notanda distantia gentis et gentis. Gentiles quippe moriente Christo Deum timentes apertae confessionis voce glorificant, Iudaei percutientes solum pectora, silentes domum redeunt.
85 Stabant autem omnes noti eius a longe, et mulieres quae secutae erant eum a Galilaea haec videntes. Hoc est, quod ipse Dominus in psalmo explicita suae passionis serie Patri queritur, dicens: Elongasti a me amicum et proximum, et notos meos a miseria [Psal. LXXXVII].
86 Et ecce vir nomine Ioseph, qui erat decurio, vir bonus et iustus. Hic non consenserat consilio et actibus eorum. Decurio vocatur quod sit de ordine curiae, et officium curiae administret, qui etiam curialis a procurando munera civilia solet appellari.
87 Ab Arimathia civitate Iudaea, qui exspectabat et ipse regnum Dei. Ab Arimathia, ipsa est Ramathaim civitas Helcanae et Samuelis in regione Thannitica iuxta Diospolim.
88 Hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu. Magnae quidem Ioseph iste dignitatis ad saeculum, sed maioris apud Deum meriti fuisse laudatur, ut per iustitiam meritorum sepeliendo corpore dominico dignus foret, et per nobilitatem potentiae saecularis idem corpus accipere posset. Non enim quilibet ignotus ad praesidem accedere et crucifixi corpus poterat impetrare.
89 Et depositum involvit sindone, et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat. Et ex simplici sepultura Domini, ambitio divitum condemnatur, qui ne in tumulis quidem possunt carere divitiis. Possumus autem iuxta intelligentiam spiritalem et hoc sentire, quod ille in sindone munda involvat Iesum, qui pura eum mente susceperit. In novo autem ponitur monumento, ne post resurrectionem caeteris corporibus remanentibus, surrexisse alius fingeretur.
90 Quod bene monumentum de petra excisum fuisse memoratur, ne si ex multis lapidibus aedificatum esset, suffossis tumuli fundamentis ablatus furto diceretur. Aliter: solos tumulo Dominus includitur, ut specialis illius sepultura, id est, nostrae dissimilis, sicut et caetera dispensationis eius arcana a nostrae naturae fragilitate discrepavere, specialis et resurrectio designetur.
91 Nam et vetus homo apparuit, sed ex virgine matre conceptus et natus. Et tentatus est per omnia, sed pro similitudine absque peccato. Et mortuus est, sed quomodo ipse voluit. Et sepultus est, sed quandiu voluit. Et suscitatus est, sed quando voluit. Hoc est ergo quod ait: Singulariter sum ego donec transeam [Psal. CXL]. Et alibi de singulari sepultura: In pace in idipsum obdormiam et requiescam, quoniam tu Domine singulariter in spe constituisti me [Psal. IV], id est, caeterorum mortalium in fine resurrectione servata, me singulari dono a mortuis die tertia resurgere promisisti.
92 Et dies erat Parasceves, et Sabbatum illucescebat. Parasceve praeparatio interpretatur, quo nomine Iudaei qui inter Graecos conversabantur sextam Sabbati, quae nunc a nobis sexta feria vocatur, appellabant, quod eo videlicet die quae in Sabbatum forent necessaria praepararent. Iuxta quod de manna quondam erat praeceptum: Sexta autem die colligetis duplum, etc. [Exod. XVI]. Qui vero inter Romanos vitam ducunt Iudaei, usitatius eum Latine coenam puram cognominant.
93 Quia ergo sexta die homo factus, et tota mundi est creatura perfecta, septima autem Conditor ab opere suo requievit, unde et hanc Sabbatum, id est, requiem, vocari praecepit, recte Dominus eadem die sexta crucifixus, humanae reparationis implevit arcanum. Unde cum accepisset acetum, dixit: Consummatum est [Ioan. XIX], id est, sexti diei, quod pro mundi resurrectione suscepi, totum est opus perfectum.
94 Sabbato autem in sepulcro requiescens, resurrectionis quae octava die ventura erat, exspectabat eventum. Ubi nostrae simul devotionis praelucet exemplum, quos in hac quidem sexta mundi aetate pro Domino pati, et velut mundo crucifigi necesse est; in septima vero aetate, id est, cum leti quis debitum solvit, corpora quidem in tumulis, animas autem secreta in pace cum Domino manere, et post bona oportet opera quiescere, donec octava tandem veniente aetate etiam corpora ipsa resurrectione purificata, cum animabus simul incorruptionem aeternae haereditatis accipiant.
95 Unde pulchre septima dies in Genesi vesperam habuisse non legitur, quia requies animarum quae illo in saeculo nunc est, non ullo consumenda moerore, sed pleniore gaudio futurae est resurrectionis adaugenda.
96 Subsecutae autem mulieres quae cum ipso venerant de Galilaea, viderunt monumentum, et quemadmodum positum erat corpus eius. Supra legimus quia stabant omnes noti eius a longe, et mulieres quae secutae erant eum. His ergo noti Iesu post depositum eius cadaver ad sua remeantibus, solae mulieres quae arctius amabant, funus subsecutae quomodo poneretur inspicere cupiebant, ut ei tempore congruo munus possent suae devotionis offerre.
97 Sed et hactenus sanctae mulieres faciunt idem die Parasceves, cum animae humiles, et quo maioris sibi consciae fragilitatis eo maiori Salvatoris dilectione ferventes, passionis eius vestigiis in hoc saeculo, quo requies est praeparanda futura, diligenter obsequuntur, et si forte valeant imitari, sedula curiositate quo ordine sit eadem passio completa perpendunt.
98 Et revertentes paraverunt aromata et unguenta. Et Sabbato quidem siluerunt secundum mandatum. Mandatum erat ut Sabbati silentium a vespera usque ad vesperam servaretur, et ideo religiosae mulieres, sepulto Domino, quandiu licebat operari, id est, usque ad solis occasum in unguentis praeparandis erant occupatae.
99 Quod non solum in die Parasceves egerant, verum, transacto Sabbato, id est, sole occidente, mox ut operandi licentia remeabat, emerunt aromata ut mane venientes ungerent corpus eius, sicut Marcus Evangelista testatur. Neque enim vespere Sabbati, praeoccupante iam noctis articulo monumentum adire voluerunt. Inspecta autem Domini sepultura revertentes parant aromata et unguenta, qui lecta, audita, recordata passione dominica, mox ad patranda se opera virtutum quibus Christus delectetur convertunt, et Sabbato quidem paratis aromatibus silent venturi post Sabbatum cum muneribus ad Dominum, cum, finita praesentis vitae parasceve, beata in requie gaudentes exspectant, quando tempore resurrectionis apparente, redolentibus Christo spiritalium actionum, quasi aromatibus occurrant.
Beda Venerabilis HOME

csg85.436

Beda, In Lucae Evang. Expositio, 6, XXII. <<<     >>> XXIV.
monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 41 > Ioannes, 12 > sectio 4 > Iudices, 6 > PRAEFATIO. > Proverbia, 7 > 36 > sectio 8 > Matthaeus, 22 > 60 > sectio 23 > Regum I, 11 > 33 > LIBER DECIMUS. > Isaias, 51 > sectio 24 > Ecclesiasticus, 16 > sectio 9 > 117 > Psalmi, 43 > 23

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik